STATUIS Officinator (a)

STATUIS Officinator (a)
a STATUIS Officinator
nomen officii fuit apud Romanos, in famulitio urbano: Qualis fuisse legitur, Eutyches, Augustorum Libertus et Hermeros Tib. Claudii servus Theamidianus ab Marmoribus Magister. Unde colligas; apud Caesares saltem, non Pinacothecas tantum, sed et Agalmatorthecas, in delitiis fuisse: privati enim his Atria referserant sua. Officinatorem autem a Statuis, intelligit Pignorius Fabrum statuarium, proxime ad vim vocis, quam et Vitruvius, aliis intactam, usurpavit, l. 6. c. ult. explicat autem Bernardinus Baldus in Comm. ad Vitruv.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • OFFICINA — ab officio, in qua artifices operas exercent, dicta est, iuxta Old. Itaque a taberna differt, quae apud Romanos erat aedificium in loco publico, ubi merces et quaecumque alia opera omnis generis venum proponebantur; cum in Officina ipsa opera… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARMARIA Imagines Majorum continentia — apud Romanos, in Atrio erant.Quo respexit Val. Max. l. 8. c. 15. ex.. cum ait: Imaginem in cella Iovis Opt. Max. positam habet, quae, quotiescumque funus aliquod Corneliae genti celebrandum est, inde petitur; unique illi instar atrii Capitolium… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ATRIENSIS — servus fuit apud Romanos, qui sicut Ostiarius, seu Ianitor ostium, ita is atrium tuebatur. Varro de L. L. l. 7. Si ab aede et tuendo Aedituus est, cur ab Atrio et tuendo, non Atrituus sit potius quam Atriensis. Servius ad Aen. l. 9. v. 648.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PINACOTHECA Imaginum illustrium — doctrinae vel ingenii laude, Virorum, nomen libria Iano Nicio Erythraeo haud pridem editi, de quo ipse sic ad Lectorem: Eorum tantum imagines in hanc Pinacothecam intuli, qui, meâ aetate, memoriâ digni exstiterunt, quique me vivô fatô functi sunt …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SERVI — vetustum nomen, et a Noahi usque temporibus deductum, sacra Biblia testantur, Gen. c. 9. v. 25. Maledictus Chanaan, servus servorum erit, fratribus suis. Quod expressit eleganter Alcimus Avitus l. 4. Primum inde repertium Servitii nomen: cuncti… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”